Pancratium narcissiflorum Jacquin

Amaryllidaceae
Biblio : Jacquin

Ismene

Fragmenta botanica, p.86 n.270 t.138. 1809.

= Ismene narcissiflora (Jacq.) M. Roem. 1847.

P. narcissiflorum t.138

270. PANCRATIUM NARCISSIFLORUM. Jacq. Tab. 138. Patria hujus plantæ nobis ignota est. Ex Anglia in hortum nostrum botanicum ante plusculos annos sine ullo titulo migravit, ubi æstate floruit in caldario. Totum glabrum est. Bulbus tunicatus, ovatus, obtusus, striatus, cinereus, ovi magnitudine. Folia plura, basi mutuo amplexantia & veluti caulem formantia, scapo breviora, ensiformia, plus minus un- ciam lata, acuta, integerrima, nitida, læte virentia, planiuscula, erectiuscula. Scapus cen- tralis, anceps, sesquipedalis, erectiusculus, unico flore sessili terminatus suberecto. Spatha subquadrifolia; valvulis inæqualibus, lanceolatis, acutulis, erectis, virentibus. Corollæ mo- nopetalæ tubus viridis, subsexangularis, gracilis, erectus, tres uncias longus. Limbus sex- fidus, patens, albus, tubo paulo brevior; laciniis lanceolatis, acutis, planis, apice reflexis. Nectarium monophyllum, campanulatum , amplum, album, erectum, striatulum, petalo paulo brevius, apice patenti sexfidum; laciniis oblongis , obtusis, obsolete emarginatis & lacero-incisis. Filamenta sex, subulata, incisuris limbi nectarii inserta, hujus longitudine, alba, erecta, post pollinis explosionem tota deorsum retroflexa. Antheræ oblongæ, flavææ, versatiles. Germen inferum, subrotundum, triquetrum, viride. Stylus filiformis, erectus, albus, initio longitudine nectarii, tandem hoc multo longior. Stigma obtusum, viride. Mar- cescente jam scapo inventus in centro spathæ fuit bulbillus, aut vero semen unicum post capsulam forte deperditam nunc nudum; quod ad latus depingi curavi, quod autem terræ commissum non germinavit, sed brevi putruit.

Disponible en PDF sur www.botanicus.org/page/287627, tab. 138 : 287767