Bentham & Hooker
1883
Genera Plantarum
720.

10. Lapiedra, Lag. Nov. Gen. et Sp. in Elench. Hort. Matr. 14. - Perianthii tubus O ;
segmenta subæqualia, patentia, ima basi in annulum epigynum brevissimum connata.
Stamina annulo basali perianthii affixa, lobis breviora, filamentis filiformibus ; antheræ
longæ, erectæ, ad medium sagittato-bilobæ, inter lobos affixæ, loculis 2-valvatim dehis-
centibus. Ovarium 3-loculare ; stylus filiformis, stigmate parvo ; ovula in loculis ∞.
Capsula depresso-globosa, sub 3-dyma, apice loculicide 3-valvis. Semina in quoque loculo
1-2, majuscula ovoidea, testa crassiuscula. - Bulbus tunicatus. Folia serotina, lori-
formia. Flores in umbella plures, pedicellati, albi, segmentis linea viridi percursis.
Bracteæ involucrantes 2, angustæ, membranaceo-scariosæ ; interiores desunt.
Species 1, Hispaniæ australis incola, Kunth, Enum. Pl. v. 694.     Boiss. Voy. Hisp. 604, t. 171.