Amaryllis aurea Ruiz & Pavon

Flora Peruviana et Chilensis, 3: 56, t.286. 1802.

= Pyrolirion aurea (Ruiz & Pavon) Herb., 1821.

Page 56
AMARYLLIS AUREA. ICON. CCLXXXVI. Fig. a.
I. A. spathā uniflorā, corollā campanulatā patentiusculā, staminibus erectis, stylo declinato, bulbo bulbulis ob- vallato. RADICIS Fibrae fasciculatae, filiformes, albidae, flexuo- sae , bipollicares. BULBUS rotundatus, tunicatus, per basim parvis bulbis nu- merosis , extus atris, nitidis obvallatus. SCAPUS teres , leviter striatus , nitidiusculus, uniflorus. FOLIA ensiformia , striata , infernč erecta , canaliculata; supernč plana , parum declinata. SPATHA oblonga , uniflora , profunde bifida , marcescens: laciniis lanceolatis , acutis , divergentibus. COROLLA campanulata, aurei coloris: Tubus brevis: Lim- bus sexpartitus; laciniis lanceolatis, ą medio ad apicem patentissimis, parum deflexis. FILAMENTA aequalia , erecta. Antherae versatiles. STYLUS declinatus. HABITAT in Peruviae arvis et inter segetes ad Lurin, Surco , Magdalena, Lurigancho et Chorrillos campos. FLORET Januario, et Februario. VERNACULE Hamancae de antibo, id est Hamancae colore motus lucis variabili. Explic. Icon. I Stamen et Squama nectarifera ad laciniae corollae basim inserta.
t.286
A. flammea t.286

Amaryllis flammea Ruiz & Pavon

Flora Peruviana et Chilensis, 3: 56, t.286. 1802.

= Pyrolirion flammea (Ruiz & Pavon) Herbert, 1821.

56
AMARYLLIS FLAMMEA. ICON. CCLXXXVI.
Fig. b.
2. A. spathā uniflorā, corollae laciniis semiconvolutis su- pernč patentibus reflexis , genitalibus brevibus erectis. LILIO-NARCISSUS monanthus , coccineus. FEUILL. Obs. tom. 3. p. 29. pl. 21. RADICIS Fibrae filiformes , flexuoae , breves. BULBUS subrotondus , tunicatus.
SCAPUS solitarius, teres, pedalis, uniflorus. FOLIUM unicum in florescentiae tempore , ensiforme , cari- natum , reflexum , scapo brevius ; post florescentiam fo- lia plura consimilia. SPATHA uniflora , diphylla : foliolis membranaceis, sublan- ceolato-subulatis, adpressis, supernč divergentibus, de- ciduis, albidiusculis. COROLLA flammeo-coccinea, nitida : Tubus brevis: Limbus sexpartitus , bipollicaris ; laciniis lanceolatis , usque ad medium convolutis , supernč divergentibus , patenti- reflexis. Nectarii squamae parvae , truncatae , crenatae , mem. branaceae , ad basim laciniarum corollae. FILAMENTA aequalia , infra nectarii squamas inserta , stylo breviora , flammea , erecta. Antherae versatiles, luteae. STYLUS supernč flammei coloris. Stigmata tria. HABITAT inter segetes passim ad Chancay Provinciam, versus Huaura oppidum , et in Conceptionis Chile ar- vis et collibus. FLORET Augusto, et Septembri. VERNACULE : In Peruvia Hamancayos et Hamancae ap- pellatur. Obs. 1. Valde affinis est Amar. praecedenti. Obs. 2. P. Feuill. post hujus plantae descriptionem addit, " hujus plantae bulbum vulnerarium esse, detergentem " et resolventem : Indosque eum contusum parti affec- " tae sub cataplasmatis forma applicare."

Disponible sur www.botanicus.org (page 56, t.286)

Amaryllidaceae
Biblio en ligne
Pyrolirion