Narcissus amancaes Ruiz & Pavon

Amaryllidaceae
Biblio en ligne

Ismene

Flora Peruviana et Chilensis, 3: 53, t.283. 1802.

= Ismene amancaes (Ruiz & Pavon) Herb., 1821

Page 53
NARCISSUS AMANCAES. ICON. CCLXXXIII. Fig. a.
1. N. spathâ 3-6florâ , nectario magno campanulato re- pando sexlobato crenulato , staminibus cernuis , foliis ensiformibus. BULBUS ovatus , tunicatus , fibris filiformibus , albis. SCAPUS anceps , bipedalis. FOLIA ensiformia , glabra , scapum usque ad medium in- volventia , deinde divergentia. SPATHA 3-6flora. FLORES luteo-sulphurei , fragrantissimi , magni. PETALA linearia, nectarii ferè longitudine. NECTARIUM campanulatum , repando sexlobatum , plica- tum , crenatum , lineis sex viridibus, longitudinalibus, quibus stamina insident. STAMINA brevia , nutantia. STYLUS corollâ longior , inflexus. HABITAT copiosè in collibus Limae , Amancaes et Ha- mancaes dictis, itemque in Chancay, Lurin et Surco clivis. FLORET ab Aprili ad Augustum. VERNACULE Amancaes , et Hamancaes. VIRES ET USUS : Incolae bulbos contusos ad suppuratio- nem promovendam adhibent. Feminae caput et crines floribus una cum Begoniae tuberosae , nominatae vul- go Flor de S. Juan , intermistis , ornant.
t.283
Ismene t.286

Pancratium ringens Ruiz & Pavon

Flora Peruviana et Chilensis, 3: 53-54, t.283. 1802.

= Ismene ringens (Ruiz & Pav.) Gereau & Meerow, 1993

53
PANCRATIUM RINGENS. ICON. CCLXXXIII. Fig. b.
3. P. spathâ subquinqueflorâ , floribus ringentibus , necta- rio brevi, staminibus corollae longitudine, foliis ensi- formibus acuminatis. RADICIS Fibrae longae , filiformes , albicantes. BULBUS subrotundus , tunicatus. SCAPUS bipedalis , anceps , erectus, foliis longior. FOLIA disticha , ensiformia , canaliculata , acuminata, su- pernè divergentia , obscurè viridia, avenia. SPATHA subquinqueflora , foliolis totidem , membranaceis,
54
albicantibus, sublanceolatis, marcescentibus. FLORES sessiles, cernui, ringentes. PETALA sex , linearia , reflexa , alba , sesquipollicaria , li- neâ dorsali viridi. Netarii Tubus brevis , viridis: Limbus campanulatus, pe- talis quadruplo brevior, duodecimcrenatus , margini- bus retroflexis , albo-virescens. FILAMENTA declinata , assurgentia, petalorum longitudi- ne, alba. Antherae luteae. STYLUS staminibus longior, albus. COLLITUR in Peruviae hortis. FLORET Julio , Augusto et Septembri.

Disponible en PDF sur www.botanicus.org/page/674767, 674768, planche 283 : 675092.