Jacquin N.J. 1797
Plantarum rariorum - Horti caesarei schoenbrunnensis - descriptiones et icones.
<< 34 >>
Amaryllis marginata Jacq. Plantarum rariorum 34. 1797.
AMARYLLIS MARGINATA.
Amaryllis fpatha multiflora; corollis patentiffimis & apice reflexis; pedicellis erectis;
foliis fublinguaeformibus, proftratis, cinctis margine colorato & verfus apicem un-
dulato.
Tota glabra. Bulbus ovatus, tunicatus, duas uncias longus, tunicis exterioribus
fuscis emarcidis & laceris, fibras ex bafi emittens albidas fesquipedales & calamun craf-
fas. Folia planta jam florente prodeunt, fub finem Novembris demum adulta, ut pluri-
mum quatuor, difticha utrinque duo, elongate oblonga, obtufula, plana, coriacea, plus
minus novem uncias longa & duas lata, tota terrae incumbentia, fubtus ftriata, fupra fa-
turatiffime virentia & minutiffime puftulata , integerrima, cincta margine rubro & verfus
apicem undulato, ut hic videatur folium crenulatum. Scapus ante folia, lateralis, valde
compreffus, calamo ferme duplo craffior, femipedalis , erectus, tandem ob florum pon-
dus leviter reclinatus, ex purpureo fordide virescens.Umbella terminalis, convexula,
quatuor vel quinque unciarum diametri, fpeciofa. Spatha bivalvis; valvulis oblongis,
acutis, ftriatis, erectis, oppofitis, ex flavo rubentibus, unciam longis, & fere tres quar-
tas unciae partes latis. Pedunculi plus minus quatuordecim, pennam columbinam craffi,
striatuli, virides, erecti, fpatha longiores, cum interjectif ramentis filiformibus. Flores
foetiduli. Corollae intus rubrae, & rutilae, foris magis dilutae, tubus breviffimus & erectus;
laciniae lanceolatae, acutae, fubaequales, obfolete undulatae, fere totae patentiffimae cum
apicibus reflexis. Filamenta fubulata, approximata, erecta, corollae concoloria, eadem
paulo, longiora; tria alterna paulo breviora reliquis. Antherae lineares, incumbentes,
fublividae cum polline albo. Germen inferum , triquetrum, viride. Stylus filiformis,
erectus, corollae concolor, ftaminibus paulo longior. Stigma obtufum, fubtrifidum. Cap-
fula obverfe ovata, profunde trifulcata, glabra , ad maturitatem non pervenit.
Crescit ad Promontorium bonae Spei. Floret Septembri & Octobri. Exhibentur
fcapus florens & bulbus foliofus.