L'Héritier 1788
Sertum Anglicum
Amaryllis p.6-10

Amaryllidaceae
Biblio en ligne
6
AMARYLLIS.
COROLLA supera, subhexapetaloidea. Tubus infundibuliformis, aut subnullus. Limbus campanulatus, sexpartitus, irregularis. Filamenta basi laciniarum inserta, declinata, inæqualia proportione vel directione. Germen inferum. Stylus declinatus. Stigma trifidum. Capsula trilocularis, trivalvis, polysperma. Essentiam generis administrat directio vel proportio inTequalisfilamentorum.
* Corollis regularibus, filamentis alternis brevioribus.
1. AMARYLLIS lutea. L. A. spatha uniflora indivisa, corrolla æquali sessili, stigmate simplici. A. spatha uniflora, corolla æquali, staminibus declinatis. Linn. cliff. 35. A. spatha uniflora, corolla æquali, staminibus strictis. Linn. syst. 236. Narcissus autumnalis major. Clus. hist. 1. 163. t. 164. Colchicum luteum majus. Bauh. pin. 69. Rudb. elys. 2. p. 29. f. 1. Lilio-narcissus virgineus. Weinm. phyt. 3. p. 276. t. 652. f. C. HABITAT Monspelii, in Hispania, Italia, Thracia. A genere paululum recedit. 2. AMARYLLIS tubispatha. A. spatha monophylla tubulosa bifida uniflora, pedunculo spatha duplo longiore. HABITAT in Bonaria. Commerson. Scapus uniflorus, erectus, quadripollicaris. Spatha medium fere scapum occupans, tuculosa, cylindracea, bifida, laciniis oppositis. Flos longius pedunculatus, erectus. Filamenta alterna 3 bre- viora mihi visa. Folia in speciminibus Commersonianis non exstabant. 3. AMARYLLIS tubiflora. {Pyrolirion} A. spatha uniflora diphylla, corolla infundibuliformi, tobo longissimo, Lilio-narcissus croceus monanthos. Feuill. obs. 3. 29. tab. 20. Narcissus peruvianus montanus. Feuill. mss. 48. HABITAT Limæ, Chancaæ in arenosis. Dombey. Filamenta æqualia dicit Dombejus, subæqualia mihi visa sed specimen haud optimum observavi.
7
4 ...

Disponible en PDF sur www.botanicus.org/page/1162427