Amaryllidaceae
Ungernia
Bunge, A. 1875. Ungernia. Amaryllidearum novum genus descripsit.
Bulletin de la Société Impériale des Naturalistes de Moscou, 49(2): 271-274.
Format JPEG : p 271, p 272, p 273, p 274.

UNGERNIA.

AMARYLLIDEARUM NOVUM GENUS.

(Alexandro Fischer de Waldheim dicatum, anno 1875 Jubilaeo Ejus
Doctoratus).


Ordo: Amaryllideae RBr. prodr. p. 296.
Subordo: Scapaceae Herb. Amaryllideae legitimae Kth.
En. V. p. 469.
Tribus: Amaryllideae Herb. Amaryllineae Kth. l. c.
P. 478.
Subtribus: Amarylleae: Perigonium nudum, ecoronatum,
esquamatum.
Divisio: Cyrtantheae: Semina compresso-paleacea imbri-
cata nigra numerosa.
a. Gerontogaeae, Cyrtantheae Ktli. l. c. p. 531.
α Asiatica: Scapus solidus. Genus unicum:

Ungernia.

Character essentialis: Perigonium regulare tabuloso-cam-
panulatum, fauce nudum, marcescens. Stamina sex,
exteriora longiora. Antherae tota longitudine birimo-
- 272 -

sae. Capsula tenue - membranacea loculis globosis.
Semina paleacea nigra numerosa imbricata. Scapus
solidus.

Character naturalis: Perigonium superum corollinum,
marcescens, infundibuliforme, basi tubulosum, tubo
cylindrico recto apice vix ampliato, limbo sexpartito
subcampanulato, laciniis subaequalibus erecto-patulis.
Stamina sex medio tubi inserta, exteriora paulo altius
inserta interioribus multo longiora, perigonii laciniis
breviora; filamenta elongata subulata recta. Anthe-
rae lineari-oblongae medio fixae, versatiles. Ovarium
inferum subglobosum profunde trisulcatum, trilocu-
lare. Ovula plurima in loculorum angulo imbricato-
biserialia anatropa. Stylus filiformis erectus subrectus
apice parum curvatus. Stigma subsimplex minute cal-
pitatum, vix trigonum. Capsula basi impressa, apice
brevissime abrupte acutata, loculis globosis dissepi-
mentis angustis interstinctis, quasi tricocca, tenue
membranacea, loculicide rumpens. Semina in quovis
loculo 10-15, imbricatim irregulariter biserialia,
obovato-suborbicularia, valde compressa, supra con-
vexa, subtus concava, testa tenui suberoso-membra-
nacea fragili, atra, nitida, in alam expansa. Albumen
semine multo angustius, compressum tenue. Embryon
in axi albuminis ejus dimidio longior, extremitate
radiculari umbilicum attingens.- Bulbus maximus tu-
nicatus; folia hysterantha vernalia. Scapus solidus.
Flores umbellati.

Genus florum structura fere cum Sternbergia congru-
um, ab illa differt capsulae & seminum fabrica & in-
florescentia, accedit proxime ad Cyrtantheas capenses:
Vallotam, Cyrtanthum & Cyphonema; recedit vero scapo
- 273 -

solido & capsulae forma peculiari. Ob affinitatem cum
Sternbergia dixi in honorem amicissimi D-ni Francisci
L. B. Ungern-Sternberg, Salicorniearum monographi sa-
gacissimi.

Species unica:

Ungernia trisphaera.

Habitat in planitiebus aridis circa urbem Meschhed, in
provincia Chorassan Persiae boreali-orientalis.Floret sub
finem Julii mensis & initio Augusti.

Descriptio. Bulbus subterraneus maximus semipedalis
vel longior basi in diametro 2½-pollicaris, ovato-sub-
cylindraceus, tunicis crebris tenue membranaceis atro-
violaceis vel fuscis tectus. Rhizoma breve crassum, de-
orsum fibras crassas numerosas simplices longas emit-
tens, superne gerens bulbum solitarium vel geminos.
Folia vernalia ignota sub anthesi omnino evanida. Scapi
solidi stricti erecti 8-pollicares vel longiores, dimidia
parte crassiore in bulbo occultati, supra solum gracilio-
res 3-5- pollicares. Flores serotini. Umbella 5-15-
flora. Spatha membranacea diphylla, bracteis ovatolan-
ceolatis acuminatis marcescentibus fragilibus. Radii um
bellae inaequales omnes sub anthesi spatha breviores,
pollicares vel breviores, fructiferi paulo incrassati ad
sumum 1¾ pollices longi. Flores erecti, colore fere Cyr-
tanthi vel Cliviae, pallide miniati. sub anthesi cum ova-
rio brevi fere sesquipollicares. Perigonii tubus 3 lineas
longus, sexcostatus, apice vix ac ne vix quidem ampli-
tus; laciniae inter se subaequales oblongae 9-10 lineas
longae, obtusae & breviter cuspidatae, medio parum in-
crassatae nervis 6-9 parallelis approximatis, exsiccatae
- 274 -

margine hyalinae. Filamenta exteriora tria paulo altius
in medio tubi inserta, 9 lineas longa, simiplicia, subula-
ta, interiora 7 lineas longa vix tenuiora. Antherae fla-
vae vix 2''' longae versatiles, erectae inclusae. Stylus
vix apice curvatus, staminibus longior; stigma minute
subcapitatum vix lobatum. Capsula matura fere pollicem
in diametro metiens, 6-7 lineas alta. Semen 6½ li-
neas longum 5½ lineas latum. Amygdala obovata vix 4
lineis longior, superne 2½ lineas lata. Embryo tres li-
neas longus.

Dorpati, 24 Sept. 6 Octobr. 1875.
Al. Bunge.